Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 28: Versus 9

Et ecce Jesus,etc. Sic omnibus iter virtutum inchoantibus adjuvando occurrit Christus.Et tenuerunt.Superius dictum est clauso exisse monumento, ut immortale corpus intelligeres: hic tenentur pedes, ut veram carnem comprobes. Et quia tantam visionem tremebant, primum pellitur timor:Nolite timere,ut mente placida possint audire quae dicuntur. Istae tenent pedes quae adorant resuscitatum: sed illa quae nesciebat adhuc resurrexisse Filium Dei, audit merito:Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meumJoan 20..
(* Traductions européennes)